monumenta.ch > Plinius > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 32
{VII} color oleo fulvus. sponte nascitur in Syriae maritimis quod elaeomeli vocant; manat ex arboribus pingue, crassius melle, resina tenuius, sapore dulci, et hoc medicis. veteri quoque oleo usus est ad quaedam genera morborum; existimaturque et ebori vindicando a carie utile esse: certe simulacrum Saturni Romae intus oleo repletum est.